Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1323-Fratres 50


    Frater Iacobus de Milly magister
l. Quod fratres non recedant de conventu Rhodi sine licentia

Non est, quod maius detrimentum ordini nostro affere possit, quam Rhodum inconsulto superiore deserere, ubi status et honor ordinis nostri consistit, et qui pro virili parte summo studio defendendus et contra fidei hostes protegendus est. Non licet igitur nec quovismodo permittitur quibusvis religionis nostre fratribus quacumque dignitate officioque fungentibus a conventu Rhodi absque expressa magistri licentia in scriptis reducta clam vel palam discedere. Si quis autem contrafecerit, eo ipso absque alia monitione, vocatione et citatione habitu et beneficiis privetur, privatus quoque esse censeatur.


Next Fratres 51 | Back to the Contents