Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1313-Fratres 40


    Frater Antonius Fluviani magister
xl. De antianitate fratris capti proficiscendo ad conventum Rhodi

[96r] Rationi non convenit, ut, qui culpa careat, poenam subeat. Quare stabilitum est, quod si frater de licentia superioris in obsequium ordinis navigando et proficisendo Rhodum interciperetur vel in captivitatem duceretur, quod in eo casu a die captivitatis antianitatem habeat. Passagium quoque eius discretioni magistri et consilii remittitur, qui de eo, si libuerit, gratiam facere possint.


Next Fratres 41 | Back to the Contents