Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1310-Fratres 37


    Frater Antonius Fluviani magister
xxxvii. Poena inflicta publicis concubinariis

Ab omni quidem honestate et religionis observantia alienum censeri debet religiosos, quorum vite claritas atque probitas illustrare solet et dignos reddere, pellices tenere atque educare. Igitur optima ratione sancitum est, ut nullo pacto fratribus ordinis nostri, cuiusvis conditionis fuerint, liceat concubinas in propria domo aut extra habere, tenere, educare earumque consuetudine(a) uti. Quod si quis postposita(b) bone fame celebritate contrarium facere presumpserit et publica laborante fama attestationibus fidedignis aut propria confessione hoc crimine convictus fuerit, trina monitione a superiore prius facta, ut desistat et infamie delictum abiciat, si nihilominus quadraginta dies a prima monitione facta die computandos contumaciter perseveraverit, si delinquens preceptor fuerit, [95r] eo ipso nulla alia solemnitate requisita preceptoriis privatus censeatur, que accusatori, si affuerit, concedantur, sin minus earum provisio ad collatores, quibus secundum stabilimenta pertinent, devolvatur, ac si per mortem vacarent. Si vero delinquens frater conventualis fuerit, eo ipso antianitatem perdat. Et nihilominus tales convicti in habitus privationem labantur, quem si recuperaverint, a die restitutionis habitus per decennium ad preceptorias possidendas et habendas inhabiles reddantur. Si vero frater obedientie fuerit, parifomiter omni administratione privetur et habitum perdat. Priores quoque et castellanus Emposte pari crimine convicti et contra eos per magistrum et conventum modo quo supra viso(c), si contumaces fuerint, privationem prioratuum eo ipso incurrant, qui accusatoribus conferantur, et habitus privationem subeant, quemadmodum de aliis superius sancitum est.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. consuetudini.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. posposita.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 proviso.

Next Fratres 38 | Back to the Contents