Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1286-Fratres 13


    Frater Elyonus de Villanova magister
xiii. Quod fratres infirmitate detenti teneantur manifestare bona sua duobus fratribus

Que fratres nostri tenent et possident, nostre quidem religioni censentur pertinere. Quapropter, cum fratres morbo tenentur occupati, in vim obedientie obligati censentur(a) vocare ad se duos fratres ex propinquioribus locis, ubi infirmitate detenti erunt(b), quorum unus sit capellanus, si adesse poterit, et alius probe conditionis. Quibusquidem duobus manifestent omnia bona utensilia, pecunias et res, quas tenent, que in scriptis redigantur. Et postea sigillo fratris infirmi et ipsorum duorum fratrum, in quorum presentia scripta fuerunt, sigillentur, ipsumque scriptum ei, qui administrationem aut procurationem thesauri habet, presentari debeat. Si autem convaluerit, ipsum scriptum sibi restituatur. Nec liceat sub poena inobedientie ipsis fratribus, qui adderunt que scribentur, vivente eodem fratre que scripta sunt revelare. Quod si contrafecerint, administratione preceptoriarum per decem annos eo ipso priventur(c). Si vero contrafaciens sit frater conventualis, fiat de eo querela et per iusticiam religionis ducatur. Et si in dictis bonis spolii aliquis [90v] frater, cuiuscunque conditionis fuerit, apponat manum vel aliquid capiat, de eo fiat querela et privetur coetu et societate fratrum ordinis nostri. Si vero frater infirmus contempserit adimplere que dicuntur, ipso convalescente de eo fiat querela et per iusticiam tanquam inobediens ducatur, cum contra paupertatis votum bona sibi ascripserit et ea manifestare contempserit.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. censeantur.
(b) Missing.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. privetur.

Next Fratres 14 | Back to the Contents