Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1280-Fratres 7


    Frater Hugo Revel magister
vii. Quod non licet fratribus heredem instituere aut legata facere seu testamentum condere sed tantum despropriamentum

Votum quidem paupertatis id exigit, ut bonorum dispositio libere voluntati non subiaceat. Nec licet igitur nec quoquo modo permittitur baiulivis, prioribus, preceptoribus aut aliis ordinis nostri fratribus testamentum condere vel heredem instituere seu legata facere atque(a) etiam servitoribus seu aliis aliquid elargiri nisi tantum eorum stipendia. Possunt tamen fratres nostri despropriamentum facere, hoc est in scriptis bonorum suorum ac debitorum et creditorum declarationem redigere et cum licentia magistri de eorum moderata portione disponere.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. itaque.

Next Fratres 8 | Back to the Contents