Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1261-Priores 12


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
xii. Quod priores in visitatione prioratuum visitare debent ecclesias et sacristias ordinis

Congruum est omni studio vacare circa reliquiarum et rerum sacrarum custodiam atque conservationem. Hinc est, quod in vim obedientie districtius prioribus et castellano Emposte iniungimus, ut in visitatione, quam quolibet quadriennio facere tenentur, pariformiter visitatores, qui cameras priorales visitare debent, teneantur et debeant visitare reliquias, iocalia, ornamenta, libros et cetera supellectilia divino cultui dicata ecclesiarum, oratoriorum(a) et sacristarum preceptoriarum, de quibus inventarium conficiant, cuius copia autentica detur custodienda preceptori vel capellano ecclesie ipsius preceptorie, si in eadem reperietur, qui de dicto inventario et contentis in eodem rationem reddere teneatur priori seu eius commisso, quotienscumque visitationem facit.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Venice 1495, Ms. oratorium.

Next Priores 13 | Back to the Contents