Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1259-Priores 10


   Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
x.(b) Quod priores visitent preceptorias prioratuum quolibet quadriennio

Ne preceptoriarum ac prediorum ordinis nostri edificia et domus ruinam patiantur et redditus atque proventus, iurisdictiones quoque ob inutilem administrationem detrimentum subeant, ideo stabilimus, quod priores et castellanus Emposte quolibet quadriennio personaliter omnes baiulias, preceptorias et domos prioratuum et castellanie Emposte diligenter visitare debeant. Et super inutiliter administratis providere teneantur, ne per negligentiam incommoda sequantur. Eam quoque visitationem in scriptis redigant, cuius copiam autenticam magistro et conventui mittant. Si vero priores et castellanus Emposte morbo aut alia legitima causa prepediti fuerint, quo minus visitationi intendere possent, eo casu duos preceptores prudentes et idoneos ad dictam visitationem faciendam eligant et deputent. Si tamen pendente dicto quadriennio alique preceptorie ruinam minarentur, volumus, quod non expectato quadriennio priores super earum reparatione et manutentione diligenter provideant. Inhibentes districtius prioribus et castellano Emposte et(c) quibusvis aliis, ne pecunias aut munera recipiant, per quod visitatio differatur aut prorsus aboleatur aut(d) quovismodo in prioratibus aut aliquibus preceptoriis impediatur.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Venice 1495, Ms. Nillacho.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. de
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: sed.

Next Priores 11 | Back to the Contents