Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1244-Baiulivi 42


   Frater Baptista de Ursinis magister
xlii. De baiulivo capitulari de Casp

Decet ordinem nostrum claros eius milites virtutibus et meritis ornatos gratia et favore prosequi, ut, cum sese conspexerint honoratos, ad obsequia obeunda ardentiores reddantur. Nos igitur venerandos fratres castellanie Emposte multa virtute resplendere(a) conspicientes suasi sumus his aliquem baiuliatus capitularis titulum impartiri. Hinc est, quod auctoritate capitulari in dicta castellania preceptoriam de Casp baiuliam capitularem creamus, instituimus et ordinamus, ut, qui de cetero de eadem pro more baiulivorum capitularium electi fuerint, baiulivi capitulares de Casp nuncupati esse censeantur gaudeantque pręeminentiis baiulivi capitularis atque consiliis intersint.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. respeledere.

Next Baiulivi 43 | Back to the Contents