Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1210-Baiulivi 8


   Frater Elyonus de Villanova magister
viii. De potestate admirati super armamentis

Admirato(a) ordinis nostri ex sui officii preeminentia omnes fratres seculares expeditionis et classis maritime submittimus, cui parere debeant, et super his admiratus potestatem exerceat. Si vero magister aderit aut eius locumtenens, tunc admiratus et reliqui magistro vel locumtenenti obedient. Illi quoque maritimi homines, qui ad stipendium religionis existunt, super eorum solutione quantum spectat marinariam, ipsi admirato subiecti sunt.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: admirati.

Next Baiulivi 9 | Back to the Contents