Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1203-Baiulivi 1


(a)De baiulivis(a)

   Consuetudo
i. De origine baiuliorum(b)

AB ordinis nostri primordiis eoque gratia divina coalescente(c) et prediis Christicolarum zelo et munificentia donato, munito, ornato cui(d) magister hospitalis preerat. Ut regimini atque gubernationi consiliorum opitulante suffragio maturius intenderet(e), nostri predecessores maiorum ac bene institute rei publice vestigia imitati senatum consiliumque, quod magistro adesset, instituerunt et viros graves titulis dignitatum insignitos senatu ascripserunt. Hinc orti sunt et instituti in religionis primordiis consiliarii nuncupati magnus preceptor, manescallus, hospitalarius, admiratus, draperius et turcupulerius, qui baiulivi conventuales dicuntur, quia suarum linguarum ordinis presides existunt.


(a) In Ms. in capital letters.
(b) Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms., Venice 1495 baiulorum.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. coalescente.
(d) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 quibus.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. intenderent.

Next Baiulivi 2 | Back to the Contents