Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1194-Magister 8


   Frater Antonius Fluviani magister
viii. Que bona magister potest sumere ex spolio(a) predecessoris

Summa ope niti decet, ut bonum publicum commodo privato semper preponatur, quoniam nihil sic – post inobedientiam – res publicas subvertit quam privati commodi affectus et proprium sibi vindicare(b). Quo quidem directo uni ex votis substantialibus contrariatur. Hinc in favorem publici erarii nostri, ex cuius bonis grandioribus oneribus subveniendum existit, sancitum est, quod ex bonis spolii magistri defuncti successor magister que sequuntur sumere debeat: videlicet de frumento et vino quantitatem sibi necessariam usque diem natalis ab electione magistri proximi sequuturam. Residuum vero frumenti et commeatuum et vini thesauro [71v] perveniat(c). De vasis autem argenteis applicentur statui magisterii pro magistro usque ad sexcentas marchas argenti et non ultra. De iocalibus autem sumet unam cupam auri et unum aquarium, si in spolio reperirentur, et non aliud. Cetera vero preter hec erario nostro ascribantur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 follows: sui.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 vendicare.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 perveniant.

Next Magister 9 | Back to the Contents