Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1191-Magister 5


   Frater Nicolaus Lorgne magister
v. De bulla plumbea et cerea magistri

Decens existit, ut magister, qui tanto ordini presidet, bulla plumbea magistrali utatur. Quare stabilitum est, quod magister bullam plumbeam, in cuius cuneo superiori imago persone eius sculpta sit, habeat, quoque cuneo in-[71r]feriori bulle comunis ipse cuneus iungatur. Qua quidem bulla utatur in his expediendis, bullandis et corroborandis, que auctoritate et preeminentia magistrali expedita fuerint. Bullam quoque argenteam teneat, qua in cera nigra bullentur littere patentes et clause atque alia, que sub dicta bulla expediri solent.


Next Magister 6 | Back to the Contents