Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1178-Sgardium 10


   Frater Ioannes de Lastico magister
x. Quomodo pro sgardiis designantur(a) capita et fratres et a quibus deputari debent

In fratrum sgardii nominatione summa cautio adhibenda est, ne tam [68r] preclarum iudicium alteretur. Igitur stabilimus, quod quotienscunque differentia, lis aut questio cuiuscunque petitionis civilis vel criminalis orietur inter baiulos aut priores vel castellanum Emposte vel fratres, et(b) altera partium iusticiam a superiori petet, tunc iusticia et sgardium concedatur. Si tamen questio inter fratres milites ex una et capellanos vel servientes armorum parte ex altera verteretur, eius quidem differentie decisio magistro et consilio ordinario spectat. Concesso quoque secundum formam stabilimentorum sgardio magister aliquem probum et idoneum pro capite sgardii designabit et magistro scutifero nominabit atque deputabit. Si autem sgardium datum sit fratribus subditis obedientie manescalli, inter quos differentia verteretur, tunc manescallus unum fratrem idoneum pro capite sgardii magistro scutifero assignabit. Magister autem scutifer capite sgardii nominato et habito in deputandis aliis fratribus sgardiorum hunc ordinem sequetur: Non enim pro suo arbitrio eos nominabit, sed baiulivos conventuales vel eorum locatenentes adibit, quibus significabit sgardium concessum esse in aliqua differentia inter quosdam, ab eisque(c) petet fratres unum vel plures, si opus fuerit, pro sgardio assignari. Qua petitione facta baiulivus vel eius vicegerens aliquem probum et idoneum nominabit et eliget, illumque magistro scutifero pro sgardio assignabit et ipsum magister scutifer et non alium adesse iubebit. Si autem magister scutifer predictis contrafecerit, ipsum secundum casus exigentiam manescallus puniat. Quicquid vero per sgardium decisum fuerit, inviolabiliter observari iubemus atque volumus. Magister quoque illud debite executioni demandari iubere teneatur. Manescallus vero secundum inveteratam consuetudinem de fratre sue obedientie querelam facere potest.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. designatur.
(b) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 ex.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. eis.

Next Sgardium 11 | Back to the Contents