Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1174-Sgardium 6


   Frater Elyonus de Villanova magister
vi. Quod fratres in casu denegati sgardii habeant(a) recursum ad superiorem

Nihil est, quod magis status conservet, quam unicuique iusticiam ministrare. Ideo sancimus, quod si frater existens sub obedientia baiulivi aut preceptoris in partibus ultramarinis exceperit aliquam iniuriam aut aliud molestum et hac de causa sgardium petierit a preceptore vel baiulivo et sibi negaretur(b), quod tunc casu denegationis habeat(c) recursum pro suo iure consequendo ad priorem. Et si prior [67v] ipsum sgardium et iusticiam denegaverit, tunc frater ad magistrum recurrat, qui sibi iusticiam administret. Similiter si fratres et preceptores a prioribus vel castellano Emposte iniuriam exceperint et pro hac sgardium a prioribus postulaverint, si denegatum fuerit, ad magistrum vel eius locumtenentem recurrant.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. habent.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: denegaretur.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. habet.

Next Sgardium 7 | Back to the Contents