Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1151-Consilium 4


   Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister
iiii. Quod secularis persona non intersit consilio

Religionis decreta atque deliberationes secretas esse convenit, ne archanorum divulgatio statui ordinis preiudicium generet. Itaque optima ratione suasi sancimus atque decernimus, quod secularis persona non intersit(b) consilio religionis nostre.


(a) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 Nillacho.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: intret.

Next Consilium 5 | Back to the Contents