Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1121-Thesaurus 25


   Frater Baptista de Ursinis magister
xxv. De apprehendendis(a) beneficiis religionis ad manus thesauri

[53r] Pro commodo et honore religionis stabilimus et ordinamus, quod quotienscumque in partibus Aragonie preceptorie aut alia beneficia ipsius ordinis vacabunt, quod nostri communis thesauri receptor ipsa beneficia ad manus et posse thesauri apprehendat possessionem eorum assumendo, quod tamen expensis thesauri non fiat, quatenus noster comunis thesaurus tantum damnum non recipiat, quia nisi remedium opportunum habitum esset, prout retractis(b) temporibus non quidem parva damna contingerent, cum dicte preceptorie sic vacantes rectore carerent et administratore deserte detrimentum reciperent.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. apprehendis.
(b) In front, crossed out rectrat.

Next Thesaurus 26 | Back to the Contents