Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1097-Thesaurus 1


[47v] De thesauro

   Consuetudo
i. De oneribus erarii exolvendis et de legibus circa eorum exactionem condendis

Religionis nostre benefactores, qui(a) eam donis ampliarunt, divini cultus ardorem, hospitalitatis helemosynarum quoque diligentem operam, armorum in Christi hostes fortissimum exercitium conspicientes optima ratione inducti, impulsi ac suasi sunt predia elargiri gratiisque amplissimis eam prosequi, quibus auctus ampliatusque ordo Hierosolymitanus sanctis operibus et exercitiis supplere posset. Et licet ordo ipse pro veteri observantia et commilitonum meritis horum administrationem quibusdam committat, portionem tamen pro rerum temporumque ingruentia retinet ac reservat. Aliter namque publicis muniis supplere non posset. Quam absurdum, quam iniquum, quam perversum existat ea, que comunia sunt et tam sanctis operibus dicata tanquam propria sibi ascribere et in prophanos usus convertere, quilibet(b) sane mentis profecto diiudicat. Acrioribus itaque remediis, sanctionibus et institutionibus contra contumaces procedendum statuitur, ne quis contra(c) benefactorum erectorum(d) mentem ac instituta eis tanquam privatis bonis fungatur eaque ut propria vendicet, tractet, teneat, usurpet. Nisi enim prevaricatores et publicorum onerum detentores gravissima animadversione puniantur et eradicentur, interitus ordinis, quod absit, subversioque immineat, necesse est. Quomodo enim ecclesiasticis muniis, quomodo hospitalitatis impensis, quomodo bellorum sumptibus supplebitur et ex quibus facultatibus his suppeditabitur, si que ipsis operibus sanctissimis quidem et iustissimis ascripta censentur distrahantur?

Verum quia temporum conditioni, que assidua mobilitate variatur, inserviendum est, hominum quoque qualitates et ipsi nature lubricitate alterantur, quibus medendum existit. Ideo certa portio erario exolvenda designari non potest. Nam plerumque statu pace fruente quinta vel quarta [48r] portio imponitur. Aliquando autem ingruente temporis necessitate dimidia portio, etiam tres portiones deputantur. Nec enim sanctiones circa portionem exigendam, conservandam et habendam firme institui possunt, cum ipso tempore cito ruant et labantur, quia quandoque mitius et severius quandoque procedere necesse est. Idcirco circa portionis et oneris annui exolvendi taxationem ac in eo exigendo leges dandas capitulum generale auctoritatem sibi vendicat, ubi de rebus consultandis et statu conservando agitur. Patres quoque, qui in eo adsunt, pro rerum temporumque exigentia determinant. In quolibet itaque generali capitulo circa iurium thesauri portionem imponendam et exigendam leges tempori et personis accomodate promulgabuntur, que in scriptis prudenter et diligenter redacte, postquam in ipsis capitulis publicate fuerint, ad prioratus et castellaniam Emposte destinentur et exequtioni demandentur. Contemptores(e) quoque poenis et remediis adhibitis puniantur, nec permittatur vulnus pestiferum putrefieri, quinimmo cauterio adhibito sanetur, ne ceteros inficiat et detrimentum sacro coetui afferat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. que.
(b) Venice 1495, Salamanca 1534; Ms., Ulm 1496 qualibet.
(c) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: missing .
(d) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: et erectorum.
(e) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. crossed out comp, then comptemptores.

Next Thesaurus 2 | Back to the Contents