Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1075-Ecclesia 42


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxxxii. Quod per ecclesiarum ordinis nostri sacerdotes in precibus deo exhibendis specialis memoria de magistro et ordine fiat

Laudabili observantie(a) dignum censetur deo humiles preces pro in ecclesia dei militantibus per eius ministros fundere. Optima igitur ratione ducti statuimus in singulis ordinis nostri oratoriis universo orbe constitutis sacerdotes divina misteria celebrantes inter orationum, quas deo offerunt, solemnia mente et verbo specialem memoriam habere orareque pro magistro et fratribus ordinis nostri, ut(b) deo auctore divino adiuti presidio de fidei catholice hostibus ad laudem omnipotentis dei, pro cuius fide ac nomine pugnant, reportent atque consequantur victoriam magistrumque et ordinem conservare divina dignetur maiestas(c).


(a) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: observantia.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.
(c) In Ulm 1496 follows a woodcut with the inscription De hospitalitate.

Next Hospitalitas 1 | Back to the Contents