Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1056-Ecclesia 23


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
xxiii. De ornatu, restauratione et sustentatione ecclesiarum hospitalis

Honestas et religionis observantia requirit, ut ecclesie et oratoria, in quibus cultus divinus celebratur, ad laudem dei et honorem fidei adornentur et in necessariis provideantur. Hinc est, quod matura deliberatione prehabita sancimus atque decernimus, quod baiulivi, priores, castellanus Emposte, baiulivi capitulares, preceptores et fratres, qui regimen preceptoriarum aut domorum ordinis nostri tenent, ecclesias et oratoria restaurent, reparent et manuteneant in debito et honesto statu eaque muniant et ornent libris ecclesiasticis, vestimentis, multiplici calice et aliis utensilibus divino cultui ascriptis pro qualitate et conditione proventuum dictarum preceptoriarum et domorum. [38r] Ad ipsarum quoque ecclesiarum et oratoriorum cultum et obsequium fratres capellanos honeste vitę – et si fratres capellanos ordinis nostri non reperirent, tunc capellanos honestos tamen seculares vel regulares, quos habere potuerint, quousque copia fratrum capellanorum affuerit – deputent et eligant, qui devote divino officio vacent et intendant. Super quo exequtioni demandando priores et castellanus Emposte tempus competens preceptoribus et fratribus assignent. In quo si facere recusaverint, contrafacientes fructibus preceptoriarum et domorum privati existant, donec predicta diligenter compleantur, super tamen huiusmodi redditibus arcto victu et vestitu reservato. Quod si priores et castellanus Emposte super his diligenter providere non curaverint, tunc ipsorum propriis expensis ea exequi debeant, quia ex officio ipsorum incumbit super his(a) diligenter vigilare.


(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Ecclesia 24 | Back to the Contents