Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1054-Ecclesia 21


   Frater Ioannes Ferdinandus de Heredia magister
xxi. De bonis spoliorum, que pervenire debent ad ecclesias

[37v] Ecclesie quidem, ubi divinus cultus exercetur, presertim ea, que sancto Ioanni Baptiste in Rhodo dicata est, aliarum ordinis nostri magistra, merito ornari debent. Omnia igitur, que ad divinum cultum deputata sunt, puta calices(a), vasa, ornamenta deaurata, sericea et huiusce generis per alia stabilimenta declarata in spoliis fratrum citra et ultra mare decedentium reperta, perveniant ad ipsam ecclesiam sancti Ioannis, nisi privatis ecclesiis preceptoriarum expresse viventibus preceptoribus per eos ascripta fuerint, quia talia ecclesiis preceptoriarum spectare decernimus, at ea inventariis annotari volumus.


(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. calicis.

Next Ecclesia 22 | Back to the Contents