Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1051-Ecclesia 18


   Frater Rogerius de Pinibus magister
xviii. Quod die conceptionis virginis Marie celebretur festum

Quia Christi genitricem virginem Mariam nostre religioni propiciam semper sentimus, qui eius adiuti suffragio a non parvis molestiis atque penuriis sublevati sumus, ideo ob eius reverentiam per omnes ecclesias ordinis nostri festum solemne de eius sanctissima conceptione quemadmodum de eius precellenti nativitate celebrari atque observari iubemus.


Next Ecclesia 19 | Back to the Contents