Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1043-Ecclesia 10


   Consuetudo
[35v] x. Orationes, quę fiunt pro fratribus defunctis.

Salubre est pro defunctis orare. Igitur laudabili consuetudine observatum est, quod pro anima uniuscuiusque fratris defuncti in loco obedientię, quo viam universe carnis ingressus fuerit, triginta misse(a) celebrentur, in quarum prima fratres assistentes cereum ardentem cum infixo denario offerant. Qui nummi pauperibus(b) erogentur in remissionem peccatorum defuncti. Unusquisque vero capellanus unam missam celebret et diaconus ac subdiaconus psalterium dicat. Et miles ac serviens pro anima defuncti centies quinquagesies orationem dominicam dicere teneantur ultra ordinarias orationes, quas dicere obligantur, vel officium defunctorum.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: mise.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.: paupeerogentur.

Next Ecclesia 11 | Back to the Contents