Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1026-Receptio 16


   Frater Antonius Fluviani magister.
xvi. Quod recipiendi in fratres milites presententur priori et capitulo sive assemblee provinciali.

Absurdum certe est in fratrem receptione circumveniri. Ideo ad id evitandum stabilimus, quod frater ordinis nostri, cuiuscunque conditionis fuerit(a), in vigore cuiuscunque licentię, aliquos in fratres milites nullo pacto recipere possit, nisi prius recipiendi(b) priori et castellano Emposte capituloque sive assembleę provinciali presentaverint, et si prior et castellanus Emposte recipiens fuerit, ipse capitulo vel assembleę presentaverit, ubi diligens informatio fieri debeat de origine et gentilhominitate, moribus et dispositione recipiendorum, qui, cum gentilhomines legitimi et idonei secundum formam stabilimentorum adiudicati fuerint, eo tunc admitti et recipi possint. Convenit enim, ut qui fidei catholicę defensioni ascribendi sunt, [29v] bonos mores et persone dispositionem pre se ferant, sintque membris et mente sani, nec voto alterius religionis aut matrimonio seu gravi debito obligentur. Qui receptus preter hunc ordinem fuerit, ad gradum fratris servientis(c) officii descendat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. fuerint.
(b) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: recipiendus.
(c) Salamanca 1534 corrected by hand: servientes; Ms., Venice 1495, Ulm 1496: servientes.

Next Receptio 17 | Back to the Contents