Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1021-Receptio 11


   Frater Philibertus de Nilliacho(a) magister.
xi. Qui in fratrem militem preter seriem stabilimentorum receptus fuerit, ad pręceptorias obtinendas inhabilis reddatur.

Indecens est, ut qui gradum militie falso et sinisitra interpretatione indigne susceperit militari quidem prerogativa gaudeat. Itaque, si aliquis in fratrem ordinis nostri militem recipiatur et gradu militię decoretur, qui tamen secundum formam stabilimentorum habilis et idoneus ad gradum militie suscipiendum non existit, hunc sic receptum inhabilem ad officia, beneficia, administrationes et pręceptorias consequendas et habendas prorsus esse volumus atque iudicamus, quodque in gradum fratris servientis officii redigatur precipimus.


(a) Salamanca 1534; Ulm 1496: Villaco; , Ms., Venice 1495: Viliaco .

Next Receptio 12 | Back to the Contents