Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1019-Receptio 9


   Frater Elyonus de Villanova magister.
viiii. Quod nullus frater aliquem in fratrem vel donatum admittat sine magistri licentia.

Potestas enim ordinis ab uno quidem origine derivatur et emanat. Non licet igitur nec aliquo pacto permissum est baiulivis, prioribus aut fratribus ordinis nostri, cuiuscunque conditionis fuerint, aliquos in fratres ordinis eiusdem recipere seu donatos [28r] admittere sine magistri expressa licentia. Excepto quod fratres capellanos, si deficerent in eorum ecclesiis vel capellis pro eorum obsequiis possint facere, et similiter fratres servientes officii pro servitiis prę ceptoriarum recipere valeant. Qui contra fecerit, habitu ordinis nostri privetur.


Next Receptio 10 | Back to the Contents