Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1016-Receptio 6


   Frater Hugo Revel magister.
vi. Quod(a) religiosi alterius ordinis in fratres religionis nostre non recipiantur.

Inconstantes quidem animi aspernandi sunt atque prorsus reiiciendi. Proinde laudabili institutione sancimus, quod religiosi, qui alterius ordinis vota emiserint, in fratres religionis nostre nisi de magistri et capituli generalis licentia recipiantur seu ad professionem admittantur. Si vero [27v] quispiam fratrum nostrorum contra hanc institutionem facere scienter presumpserit, habitus privatione subeat. Et si recipiens eum, quem(b) recipit, alterius religionis votis ascriptum esse ignoraverit, poenam habitus non incurrat. Qui vero professus sive receptus fuerit, habita de prima professione notitia habitu privetur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. qui.
(b) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534; Ms. qui.

Next Receptio 7 | Back to the Contents