Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1013-Receptio 3


   Frater Alfonsus de Portugalia magister.
iii. Quod filii gentilhominum in domo hospitalis nutriti in fratres milites admittendi sunt.

Magna quippe est educationis et consuetudinis vis, quę alumnorum affectus in nutrientes allicit. Optima itaque ratione inducti statuimus, quod filii nobilium seu militum vel gentilhominum nutriti atque in domo hospitalis educati, cum ad etatem arti militari congruam pervenerint, si post[ulaverin]t(a) ac idonei hab[iles]que(b) [ad hoc](c) secundum stabilimenta fuerint, in fratres milites admittantur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. damaged .
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. damaged.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. damaged.

Next Receptio 4 | Back to the Contents