Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1002 Exordium


Exordium in stabilimenta.

In nomine domini nostri Iesu Christi beateque Marie semper virginis dei genitricis ac sancti Ioannis Baptiste Christi precursoris patronique nostri.

FRATER Petrus Daubusson miseratione divina sacrosancte Romane ecclesie sancti Hadriani diaconus cardinalis ac sacrae(a) domus hospitalis sancti Ioannis Hierosolimitani magister humilis pauperumque Iesu Christi custos et nos baiulivi, priores, preceptores et fratres capitulum generale celebrantes universis et singulis venerabilibus dicte domus nostre fratribus quacumque auctoritate, dignitate, officio et gradu fungentibus, presentibus et futuris salutem et vere beatitudinis assequutionem. Datum est a coelesti numine rationali quidem nature boni malique iudicium arbitrii quoque sincera libertas, ut fugiendum optandumque dignoscat, et quod velit pro eius libero sequatur arbitrio(b). Sed ad utrumque prona voluntas, ad malum quidem proclivior existit, quare non sine dei providentia, ut homines lapsu nature malorum sectatores habenis iustitie cohiberentur, sacre legum constitutiones edite sunt, quibus bonis premia, malis supplicia proponuntur. [3r] Nostri quoque antecessores maiorum preclarissimis vestigiis inherentes statuta pro temporum ingruentia ediderunt, quibus religiosi adacti vitium repellant, virtutem sequantur; verum ea statuta cum temporum varietate, tum locorum mutatione, tum ambigui sermonis caligine non satis clarum sensum preseferunt. Ipsorum quoque potior pars his de causis in dissuetudinem abiit, atque lites ob variam sententiam parturiunt.

Nos igitur eiusce ordinis religiosorumque honori, animarum informationi, exonerationi, tranquillitati consulere cupientes, ut forti animo Mahumetorum potentie invalescenti resistere studeant, aspernandam quidem stabilimentorum perplexitatem explodere volentes matura deliberatione prehabita quatuor generalium capitulorum vestigiis inherentes mandavimus, ut veteribus pariter et modernis ipsius ordinis stabilimentis, sgardiis et consuetudinibus diligenti attentione examinatis, eorum sententia et sano intellectu persistente, reiectis superfluis, interpretatis obscuris, adiectis necessariis, ea ad clariorem sensum dilucidum compendiosumque ordinem et seriem fideliter reducerentur. Circa quod attentiori diligentia, opera et studio adhibito concedente dei clementia, a quo omne bonum derivatur, ea statuta renovata et optata serie composita censentur, nec enim sunt alia aut pristinis diversa. Mutatus quippe solum(c) est ordo et elocutionis series, explosa perplexitate, ne legentibus dubietatem afferant et dissidium religiosis generent. In quorum quidem recognitione, discussione, examine prelibatus magister, consilium et anciani religiosi per octo linguas deputati animum attentius adhibuerunt(d). Postmodum quoque capitulari auctoritate fungentium sexdecim religiosorum capitularium veneranda deputatio iureiurando adacta attento octo linguarum desiderio, prout oblatis petitionibus constat, renovationem ipsam matura attentione examinavit, recognovit, [3v] digessit, attemptavit, approbavit, laudavit, quorum nomina in verum testimonium describuntur:

venerandi fratres Ioannes de Rengium magnus preceptor venerande lingue Provincie, Gofredus Manestalli manescallus venerande lingue Alvernie, Diomedes de Villaragut draperius venerande lingue Aragonie, Cathalonie et(e) Navarre, Emericus Damboyse prior Francie venerande lingue Francie, Petrus Ferdinandus de Heredia castellanus Emposte venerande lingue Aragonie, Cathalonie et Navarre, Guido de Blanchefort prior Alvernie venerande lingue Alvernie, Edoardus de Carmedino baiulivus capitularis Langonis venerande lingue Italie, Reginaldus de Sancto Symone thesaurarius generalis venerande lingue Francie, Ludovicus de Scalinge preceptor Candioli vicegerens venerandi admirati venerande lingue Italie, Henricus Hale preceptor de Vuyleton vicegerens venerandi turcupulerii venerande lingue Anglie, Petrus Stoltz preceptor Franckfordie(f) vicegerens venerandi magni baiulivi venerande lingue Alamanie, Poncius Raffin preceptor de Laquevallerie baiulivus commertii venerande lingue Provincie, Antonius Farfan preceptor de Pennanluer venerande lingue Castelle, Legionis ac Portugallie, Ioannes de Nypembourch(g) miles venerande lingue Alamanie, Gomecius Godigne preceptor de Barro venerande lingue Castelle, Legionis ac Portugallie, Thomas Neuport preceptor de Oysingthon venerande lingue Anglie, Ioannes de Marsylli preceptor de Salvis procurator magistri vicegerens venerandi senescalli, spectatus vir Guilielmus Caoursin legum doctor ordinis secretarius et vicecancellarius, qui nostro iussu in hanc formam ea redegit.

Revocatis itaque, cassatis et annullatis stabilimentis, sgardiis et usagiis scriptis in antiquo volumine explanatis. Hanc stabilimentorum autem renovationem in capitulari publica sessione(h) constituti ad dei laudem et religionis decus [4r] et quietem acceptamus, roboramus, confirmamus, laudamus, approbamus atque ordinamus, statuimus et precipimus infrascriptam regulam, stabilimenta, usus et sgardia ab omnibus et singulis ordinis nostri fratribus presentibus et futuris ubilibet constitutis inviolabiliter observari. Preterea quatenus huiusmodi stabilimenta summo studio digesta cognitu faciliora reddantur, volumen hoc nuper institutum quatuor in partes divisum est. Prima quidem ordinis nostri primordia declarat. Secunda regiminis normam statuit. Tertia autem dignitates continet. Quarta de promotionibus tractat. Demum partes in rubricas et rubrice in capitula dividuntur, prout cuilibet tabulam inspicienti dilucidum redditur. Declarantes nihilominus atque statuentes per hanc renovationem privilegiis et immunitatibus ordinis nostri ac dignitatibus, ordinibus, sessionibus, preeminentiis et prerogativis magistri, baiulivorum, priorum, castellani Emposte, linguarum et fratrum, cuiuscumque gradus aut conditionis fuerint, nullo pacto preiuditium generari. Series nanque temporum et rerum ordo in editione potissime(i) servatus est. Accipite igitur fratres precarissimi stabilimentorum preclarum opus feliciter editum, supernoque creatori gratias agite, quod tanto munere divino favore confecto frui et gaudere vobis petentibus concessum est.

In quorum robur, fidem et testimonium bulla nostra comunis plumbea presentibus est appensa. Datum Rhodi durante generali capitulo die decimo mensis Octobris anno ab incarnato Christo Iesu domino nostro millesimo quadringentesimo octogesimo nono.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms.sancte.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; iudicio.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534, Ms. solus.
(d) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: adhibuere.
(e) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534, missing.
(f) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Franfordie
(g) Ulm 1496; Ms., Venice 1495, Salamanca 1534: Nypembourcgh.
(h) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: cessione.
(h) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. potissimum.


Next Index | Back to the Contents