1512.11.08.

8-23 November, 1512
Report on the death of Grand Master fr. Émery d'Amboise, election of his successor. NLM Arch.82, fol. 21r-34v. Register of council decisions,
Liber consiliorum. -

In nomine domini amen. Quum die octava mensis Novembris (v.Rd. 1512) felicis recordationis frater Emericus dAmboyse magnus magister Rhodi cepisset egrotare ex febri procedente a grosso flemmate supervenit catarrus et tussis, quare quotidie ingravescebat. Et quia anno superiori egrotaverat per duos menses continuos remanserant quedam reliquie male dispositionis et quum esset senex annum agens huiusmodi egritudo fuit periculosior adeo, quod die 13a presentis mensis hora quarta post dimidiam noctem [...] cum devotione reddidit spiritum altissimo cum maxima totius conventus et populi mestitia. [...] Quo novo percepto omnes reverendi domini consiliarii ordinarii congregati sunt in palatio magistrali ubi adhibuerunt diligentiam circa bonam custodiam et conservationem Benotungen spolii prefati [...] domini, et omnia fuerunt clausa et bullata bulla [...] magni preceptoris, et claves tam camerarum quam scriptorii et capsarum fuerunt date in custodiam[...] fratri Johanni Parpallie conservatori generali. Deinde fut extractum cadaver ex camera in qua iacebat et positum in lecto siriceo in palacio in quo celebrantur consilia astantibus omnibus prefatis dominis. Postea autem acesserunt ad cancellariam et ipsis consiliariter sedentibus [...] hospitalarius / (21v) et senescallus [...] frater Philippus de lIsleadam consignavit cuneos ferreos bullae magistralis plumbee et bullam argenteam qua bullabatur in cera nigra. Et ego Bartholomeus Policianus viceCancellarius consignavi bullam eneam eiusdem formae qua erat bulla argentea, qua usus sum toto tempore magisterii prefati [...] Deinde vocaverunt magistrum zeche et fecerunt coram adducere cuneos, quibus cudunt et signant ducatos, florenos, marcellos, asperos, quatreno, gilivinos et decem asperos, qui omnes fuerunt fracte martello ferreo [...] / (22r) Die 13 mensis Novembris anno 1512 [...] per obitum mandantis cessat mandatum et per consequens officium locum tenentie magistri vacat [...] viso bono regimine [...] fratris Ludovici de Scalinghe nuper locumtenens prefati domini cum scrutinio ballottarum [...] elegerunt in vicegerentem et locumtenentem magisterii [...]. Nomina autem [...] qui consilio completo interfuerunt hec sunt: [...] // (23r) Die 15a Novembris 1512 [...] fuerunt celebrate exequiae in refrigerium anime bonae memoriae defuncti magistri qui sepultus fuit per modum depositi in cappella felicis recordationis Petri dAubusson in posteriori, quia adhuc eius sepulchrum non erat confectum et fuerunt celevrate tres missae maiores, una de sanctu spiritu, alia nostrae dominae, alia de mortuis cum maxima frequentia totius conventus et ducentorum gerentium vestes lugubres, et ante crucifixum infrascamna admirati et drapperii fuit erecta capella ardens [...] / (34v) [...] Deinde prefatus miles astantibus omnibus suis collegis dixit: Nos eligimus in magistrum sacre domus hospitalis [...] dominum fratrem Guidone de Blanchefort, priorem Alverniae. [...].

___________________________________________


first adaptation 25.08.2016 Jürgen Sarnowsky / revised 25.08.2016 /
status: excerpts only, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1512