1501.11.18.a.

[18 November, 1501].
Regulations for the protection of the walls and the gates. - NLM Arch.79, fol. 27v-28v. Register of council decisions,
Liber consiliorum. -
[...] Item quantum tangit custodiam urbis Rhodi sua reverendissima dominatio subiunxit, est necessarium in turribus Sancti Nicolai, de Nillacho et molis molendinorum fiant guardie diurne et nocturne diligenciores et magis assidue, quod pro preterito ne inimicorum navigia possint portum Rhodi intrare [...]. Et pro custodia dicti portus et defensione eiusdem qualibet nocte unus bombarderius dormiat in dictis turribus, hoc est, in qualibet unus, que habeat artillerias bene preparatas ad tutelam dicti portus et offensionem inimicorum, etiam ad obviandum fuge sclavorum [...].
[...] Item quod porta Sancti Antonii iuxta Belriguardum et Sancti Atanasii sint clause tanquam non multum necessarie de quod apud portarum Belriguardi, Sancti Georgii, cochoni, Sancte Catharine et platee Rhodi atque tersenalis deputentur quatuor custodes seculares stipendiati, qui de die et de nocte faciant assiduam [...] guardie, adeo quod defectus non intercedit et quod [...] dominus admiratus deputet fratrum qui habet curam principalem dicte porte Belriguardi tanquam capitaneus et ordinet alios fratres qui visitent guardias [...].
Item ordinavit, quod claves portarum urbis Rhodi custodiantur ut sequitur, hoc est qualibet nocte claves portarum castelli et Belriguardi consignabuntur reverendo domino admirato; Sancti Georgii et cochini locumtenenti castellani platee sive marine domino baiulio comerchii [...].

___________________________________________


first adaptation 09.03.2015 Jürgen Sarnowsky / revised 09.03.2015 /
status: excerpts only, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1501