1501.08.06.a.

06 August, 1501
The litigation on the office of the turcopolier will be decided by the 16 decisive members of the next chapter general. - NLM Arch.79, fol. 16r. Register of council decisions,
Liber consiliorum. -
Die eodem comparuerunt coram [...] magno magistro ac eius [...] consilio ordinario domini fratres Andreas de Amaral procuratoris nomine de fratris Henrici Alay, [---] Ferii nomine domini fratris Roberti Dalanson, Johannes Davalon nomine domini fratris Thome Newport, et quilibet petiit baiuliatum turcupuleriatus pro suo principali allegantes eorum iura et benemerentiis.
Pro ut moris est et attento quod celebracio generalis capituli est propinqua et huiusmodi electio est litigiosa habita super hoc matura deliberacione per [...] magistrum ac eius [...] consilium ordinarium cum scrutinio ballottarum electio huiusmodi baiuliatus turcupuleriatus fuit remissa reverendis dominis 16 capitularibus instantis generalis capituli, quod de eodem baiuliatu provideant [...].

___________________________________________


first adaptation 09.03.2015 Jürgen Sarnowsky / revised 09.03.2015 /
status: excerpts only, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1501