1485.05.25.

25 May, 1485
Master and council hear the complaint of the preceptor of Cyprus, Fr Guy de Blanchefort, concerning the delay of the assembly of the
langue of Auvergne to decide on the offices of the prior of Auvergne and the marshall and decide that the assembly shall be convoked without undue delay. - NLM Arch.76, fol. 182r Register of council decisions, Liber consiliorum. -
Die 25 mensis Maii 1485 comparuerunt coram reverendissimo domino magistro et reverendo consilio ordinario procuratores [...] preceptoris Cypri domini fratris Guydonis de Blanchefort exponentes qualiter cum his diebus habitis novis de vaccacione prioratis Alvernie et marescallatus effluxessent nonnulli dies quibus per venerandam linguam Alvernie debebat fieri sinotacio de dictis dignitatibus secundum usus et consuetudines ac stabilimenta religionis atque stilum ordinis consuetum quare petebant quod dicti retardacione per mora seclusa congregetur prefata venerabilis lingua ad sinotandum et providendum de dictis dignitatibus vaccantibus, viso et attesto maxime quod ipsa retardacio preiudicium afferre posset iuribus sui principalis.
Quibus responderunt procuratores venerande lingue ac etiam procuratores nonnullarum ancianorum a conventu Rhodi absentium dicentes quod ad plenum non erant informati de iuribus suorum principalium quare petebant dilacionem aliquam sibi dari [ ...] .
Fuit ordinatum [...], considerato quod huiusmodi dilacio videtur esse novitas et facile posset trahi in malam consequentiam atque detrimentum ordinis [...] quod huiusmodi dilacio nullo pacto detur [...].

___________________________________________


first adaptation 05.03.2015 Jürgen Sarnowsky / revised 05.03.2015 /
status: excerpts only, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1485