1481.01.22.
1480.](a)
Frater Johannes de Cardona baiulius Maioricarum reverendissimi domini magistri senescalcus et locumtenens, ac sanctissimi domini nostri pape comissarius, venerabilibus religiosis in Christo nobis precarissimis fratribus preceptoribus, et conventualibus domorum Harlemensis(b), Aernhemmensis et Novomagensis salutem in Domino sempiternam.
Quoniam nobis significatum est vos(c) esse sub iurisdictione baiuli[v]atus Traiectensis ideo serie presentium vigore et auctoritate locum tenentie nostre vobis et cuilibet vestrum sub virtute sancte obedientie rebellionis, privationis et excommunicationis penis districte precipimus et mandamus quatenus omni prorsus mora et contradictione cessante debeatis parere et obsequi venerando baiulivo Traiectensi presenti et successoribus suis, et subiicere vos visitationi, reformationi et correctioni ipsius baiulivi, nec possitis et valeatis aliquem vel aliquos ad ordinem nostrum recipere et in eo investire absque consensu, licentia et mandato eiusdem baiulivi Traiectensis, et omnia alia et singula facere, observare et adimplere, que hactenus de more et consuetudine solita sunt et antiquitus laudabiliter observata. Taliter ergo in premissis vos geretis ut in religione nostra et apud nos de vera obedientia valeatis merito comendari.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum Colonie die vigesima secunda mensis Ianuarii anno ab incarnatione Domini millesimo quatringentesimo octuagesimo.
(b) Ms. Harlensis.
(c) Ms. nos.
first adaptation 13.09.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 13.09.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1481.