1466.07.23.

23 July, 1466.
The registration office issues a statement in favour of Fr. Philips von Reiffenberg concerning his disputed abdication of his preceptories Nimwegen and Arnhem. - NLM, Arch. 375, fol. 93v. chancery note, sguardium, register = liber bullarum 1465-1466. - J. M. van Winter, Sources concerning the Hospitallers of St. John in the Netherlands, 1998, Bulls and Letters, n. 70.

Die XXIII Iullii M IIIIc LXVI per dominum fratrem Bernardum Myron preceptorem de Sousterres caput sguardii ac nonnullos fratres dicti sguardii fuit relatum quod per eum sguardium fratrum datum super differentia vertente inter dominos fratres Echardum de Heringen et Fridericum zum Stein nomine lingue Alamanie agentes ex una ac Philippum de Riffenberg inite nunc se defendentem partibus ex altera, racione et causa resignacionis preceptorie de Numegen et Arnheim, asserentes predicti quod idem frater Philippus non poterat resignare preceptoriam de Numegen et Arnheim quia non fecerat suam diligenciam in persecucione habende possessionis dicte preceptorie, et idem frater Philippus ostendit probaciones et instrumenta auctentica secundum formam stabilimentorum qualiter fecit suam diligenciam.

Itaque auditis dictis partibus et eorum racionibus visisque probacionibus auctenticis et productis fuit iudicatum et firmatum quod idem frater Philippus probavit autentica qualiter fecit suam diligenciam debitam in prosecucione dicte possessionis preceptorie prefate de Numegen etc.



first adaptation 13.09.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 13.09.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1466.