1456.08.06.

06-18 August, 1456
Calixt III. provides Fr. Joan Copons (who is living in the Convent at Rhodes) with the preceptory Granyena in the priory of Catalonia; if this is no longer vacant, the Master has to grant him another vacant preceptory. - ASV Arm. XXXIX, 7, fol. 34r. Register. - J. Sarnowsky, Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts, Münster 2001, n. 11, pp. 625-26.

Calistus etc. Dilecte fili etc.

Intelleximus apud Rodum et in conventu tuo esse dilectum filium Jo[annes] Copons tui ordinis fratrem, serviciis religionis diligenter insistentem, hunc sin[ce]ri caritate complectamur, tam propter premissa et quia singularibus virtutibus preditus esse dicitur, tam quia nepos est de fratre Jo[anni] Copons militis, qui ob suam erga nos fidem et labores, quos impigre pro statu nostro obviit et nunc maximo animo et promptissima voluntate magnam partem orientis huius sanctissime imprisie contra Turchum suscepit, carus et acceptus est, ut plana fateamur nos ei plurimum debere.

His igitur de causis adductus, cum preceptoriam de Granyena sub prioratu Cathalonie vacationi intelligeremus, eam eidem fratri Jo[anni] conferre decrevimus, cupientes tamen vel pro honore tuo et ordinis id, quod per nos facere possemus, ut per te maxime fiat, te hortamur presenciumque tenor te mandamus, et dictam preceptoriam eidem fratri Jo[anni], quod licet ob nostram et sedis apostolice reverenciam facere te deceat et tenearis ad magnam tamen complacenciam, ascribemus.

Verum si forte preceptoria dicta per te iam alteri collata esset, hortamur te, ut primam aliam preceptoriam in dicto prioratu Cathalonie seu Castellania Emposte vacaturam eidem fratri Jo[anni] Copons conferre velis, eumque in omnibus suscipere comendatum, existimesque gracias nichil nobis esse facturum. Datum Rome.

Dilecto filio ...(a) magistro Rhodi.

___________________________________________

(a) The three points thus in the text.


first adaptation 30.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 12.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1456