1447.10.05.

05 October, 1447
List of registers and documents in the chancery when Fr. Michele de Munyoz resigned as vice-chancellor and was replaced by Fr. Sinibaldo de Sabellischis. - NLM Arch. 359, fol. 96(94)v. Register. - J. Sarnowsky, Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts, Münster 2001, n. 18, pp. 632-33.

Infrascripta fuerunt facta ad requisicionem mei fratris Mychaelis de Munyoz vic[ecancellarii].

Die(a) quinta mensis Octobris [1447] fuit factum inventarium registrorum et aliorum librorum camere inferioris cancellarie et sunt numero in banco superiori libri 59, in banco vero inferiori 44, item libri alii sex diversarum rerum. Item 24 libri veteres similiter diversarum rerum. Item 2 registra nova cum uno formulario foris in scriptorio. Que omnia supradicta fuerunt tradita et consignata in manibus et potestate fratris Sinibaldi de Sabellischis de Nursia de voluntate et precepto r[everendissi]mi d[omini] magistri eiusque ven[eran]di consilii.

Suprascripta(b) consignacio clavis et registrorum fuit facta ad requisicionem mei fratris Michaelis de Munyoz pro eo quod me opportuit transferre ad Sanctam(c) Catharinam pro infirmitate mea, et re[verendissimus] d[ominus] m[agister] non me sinebat nisi prius ordinare[m] de clave(d) et registris consignandis persone fideli.

___________________________________________

(a) Change of the hand writing (to hand B).
(b) Again change of the hand writing (back to hand A).
(c) It follows Chath , crossed out.
(d) It follows something crossed out.


first adaptation 30.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 12.11.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1447