1439.08.08.
Die 8a mensis Augusti 1439 r[everendissi]mus d[ominus] magister de sua certa et spontanea voluntate confirmavit litteras civilitatis et preheminentie burgensiem civitatis Rhodi concessus honorabili viro Gabrieli Martini catalano ac sue familie a reverendo patre domino fratre Roberto de Diana locumtenente ipsius r[everendissi]mi domini magistri.
Ita quod deinceps sit et reputetur civis dicte civitatis et sit subiectus tantummodo legibus, statutis et consuet[udinibus] dicte civitatis sicut sunt alii cives Rhodi, gaudeatque honoribus et onera supportet tanquam civis civitatis predicte ac ceteris vero communali oneribus, que deinceps quacunque racione vel cause, etiam si contingerit represalias, dari, eundem et sua bona liberum et libera esse decrevit. Attenta civilitate suscepta et fi[d]elitatis desponsione dicto r[everendissimo] d[omino] magistro facta, dicens quod propter guerras uxorem conducere nequit, sed illius conductu pro posse operam dabit.
Mandatum a domino magistro presente dicto domino locumtenente, et registratum de mandatu ad futuram cautelam Gabrielis prefate, die et anno quo supra.
___________________________________________
first adaptation 31.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 14.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1439