1433.12.06

06 December, 1433
Pope Eugenius IV to all spiritual and temporal authorities: support for Fr. Pierre Lamand, proctor general at the Roman curia, who is acting against those brethren who did not pay their responsions. - NLM Arch.8, no. 5. Original parchment. -
Eugenius [...] illustris et dilectis filiis nobilibus viris ducibus comitibus [...] Romane ecclesie ac Romani imperii vicariis communitatibus [...].
Cum per omnia universalis ecclesie membra multiplices favores sedis apostolice diffundantur [...].
Sane pro parte dilectorum filiorum Anthoni Fluviani magistri Hospitalis sancti Johannis Jerusalemitani et conventus Rhodi eiusdem fuit propositum coram nobis, quod nonnulli priores et preceptores dicti Hospitalis in diversis mundi partibus constituti spiritu rebellionis assumpto, Dei amore postposito et debito obedientie non attento predictorum magistri et conventus superiorum suorum mandatu contumaciter et proterus contemnentes responsiones eis debitas et iniunctas ex institutione religionis solvere et assignare hactenus pro certo tempore neglexerunt et negligunt de presenti, privatus eorum commodis et voluptis publicam sue religionis utilitatem et honorem ac christiane rei publice dignitatem postponentes, ad quam tuendam contra perfidos inimicos Turchos et alios infideles magister et conventus Hospitalis eiusdem in Rhodo insula velut in propugna fidei constituti existunt, que cessantibus suis responsionibus et aliis emolumentis ordinatis et debitis iuxta dicte religionis instituta non possunt in predicta insula sustentari armare navigia contra hostes fidei et Christianos in illis partibus [...] protegere et conservare [...] nisi de oportuno remedio provideatur [...]
Eapropter nobis pro parte magistri et conventus fuit humiliter supplicatum ut cum ipsi maturo consilio huic tanto necessitati sue providere et imminentibus periculis volentes occurrere ad diversas mundi partes duxerint [...] Petrum Lamandi pr(ecepto)rem de Fieffes procuratorem generalem [...] pro votiva executione commissionis sue dignaremur suscipere [...].
Nos igitur cognoscentes quod eius propositum iustum est et nostro et cuiuslibet catholici principis favore dignissimus vos et vestrum quemlibet hortamur et affectuose rogamus vicariis auctoritate et subditis nostris districte precipiendo mandamus quatenus eidem Petro seu substitutis ab eo seu cuicumque alteri legitimo procuratori predictorum magistri et conventus [...] faveatis et assistatis circa oportunas executiones faciendas contra prefatos priores et preceptores inobedientes et contumaces solvere eorum debita [...].
Datum Rome apud Sanctum Petrum anno [...] 1433 octavo idus Decembris pontificatus nostri anno tertio [...].

___________________________________________


first adaptation 01.04.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 27.02.2015 /
status: excerpts only, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1433