1433.07.10.

10 July, 1433.
Master Fr. Antoni Fluviá and the Convent appoint frater Rutger de Juede, head of the preceptory of Mechelen, as their special proxy and nuncio. - NLM, Arch. 350, fol. 176r-v. Register = liber bullarum 1433 - J. M. van Winter, Sources concerning the Hospitallers of St. John in the Netherlands, 1998, Bulls and Letters, n. 37.

Noverint universi has presentes litteras procurationis inspecturi,

quod nos frater Anthonius Fluvianus etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem, confisi de probitate et legalitate religiosi in Christo nobis carissimi fratris Rogerii Jude dicte domus preceptoris de Mechlen prioratus nostre Alemanie, quibus altissimus fuit gratia dotavit eundem, ex nostra certa scientia, invicem deliberato consilio omnibus melioribus via, modo et forma quibus melius et aptius valemus et scimus de iure facimus, constituimus et solempniter citra revocationem aliorum nostrorum procuratorum in diversis mundi partibus ordinatorum tenore presentium ordinamus nostrum et dicte domus nostre procuratorem, actorem, factorem, sindicum et yconomum, ac negociorum nostrorum infrascriptorum gestorem et nuncium specialem et generalem [...].

Datum Rhodi in nostro conventu die X Iulii Anno in carnationibus Domini M CCCC XXXIIIo.



first adaptation 30.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 30.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1433.