1391.03.10.
Clemens episcopus servus servorum dei.
Venerabilibus fratribus patriarchis, archiepiscopis et episcopis ac delectis filiis electis, abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum prelatibus, secularibus et regularibus, ad quod presentes littere pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Dudum ad custodiam et defensionem civitatis Smirniarum, que circa fines infidelium Turchorum est posita, et reparatione menium eius, que pro maiori parte ex terre motu tunc noviter corruerant [...], rogavimus eis in remissione peccaminum [...], quatinus a bonis sibi adeo collatis ad custodiam, defensionem et reparationem predictas pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogarent. Et ut ad id fortius animarentur, cuilibet, cui infra unum annum ex tunc [...] ad custodiam, defensionem et reparationem easdem usque ad valorem duorum fl. auri erogaret, ut omnium peccatorum suorum, de quibus corde contritus et ore confessus foret, semel tantum in mortis articulo plena remissio sibi concedi valeret, [...] prout in nostris inde confectis litteris plenuis continetur, quarum tenor talis est:
[It follows the document Hospitaller.1390.04.19.]
Cum ante finis dicti anni instare noscatur et, sicut accepimus, modicum ex dictis litteris eidem civitati utilitatis pervenerit, nos [...] mandamus, quatinus singuli nostrum premissa omnia et singula in ecclesiis et locis aliis nobis subditis diebus, quibus expediens fuerit, publicatis et exponatis populo in vulgari aut publicari et exponi per alios faciatis.
Datum Avinione 6 idus Marcii pontificatus nostri anno terciodecimo.
first adaptation 16.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 16.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1391.