1374.10.11.

11 October, 1374
Master Fr. Robert de Juilly to his lieutenant Fr. Juan Fernández de Heredia, Castellan of Amposta and Prior of Catalonia: confirms the receipt of monies for the supply of the convent as decided by the assembly in Avignon in September 1373, namely of 35.500 fl. from the total of 40.000 fl. (1) - NLM Arch. 23, no. 4. Original parchment. - Jürgen Sarnowsky, Die Johanniter und Smyrna (1344-1402), 2, in: Römische Quartalsschrift 86 (1991), n. 15, p. 54.

Frater Robertus de Juilliaco [...] fratri Johanni de Eredia, domus eiusdem castellano Emposte et priori Cathalonie, locumtenenti nostro super facto assambleye de mandato domini nostri pape facte Avinione de mense Septembris anno 73° salutem [...].

Notum facimus et recognoscimus per presentes a vobis habuisse et recepisse nomine et vice conventus nostri de Rodo et pro eius sustentacione prout in dicta assembleia fuit ordinatum, quod de responsionibus dicte nostre religionis darentur et mitterentur conventui predicto anno quolibet fl. 40 000 de et super dicta summa 40 000 fl. pro anno 73° finito in festo beati Johannis Baptiste anno 74°, summas infrascriptas,

videlicet pro responcionibus prioratus Francie fl. 6000 et pro taxa prioratus anni supradicti fl. 2000. Item recepimus pro parte responcionis prioratus Acquitanie de dicto anno 74° fl. 2000. Item de responcionibus prioratus Campanie pro dicto anno fl. 1000, quem summe ascendunt 11 000 fl. Item recepimus de mandato vestro complementum fl. 35 500 per manus Mathei Vite de societate Albertorum antiquorum fl. 24 500 [...].(2)

Et sie habuimus nomine conventus nostri summa 35 500 fl. auri de quantitate 40 000, que quantitas fl. 40 000 debet quolibet anno usque ad triennium secundum ordinacionem in dicta assembleia factam per dominum nostrum papam. Et residuum videlicet 4500 vos, castellanus, mandare tenemini cicius quam poteritis. De quaquid summa 35 500 fl. promittimus(a) acquitare [...].

Datum Avinione die IIa mensis Octobris anno incarnationis domini 1374°.


(a) Unreadable due to hole in the parchment.
(1) Cf. Luttrell, Gregory XI and the Turks (1980), in idem, Latin Greece, item XV, p. 405 , n. 63.
(2) This is followed by information on the currencies.



first adaptation 06.06.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 06.06.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1374
.