1358.08.01.

1 August, 1358
Master Fr. Roger des Pins to Fr. Conrad von Braunsberg, head of the bailiwick of Utrecht: notifies him that he is appointed over this bailiwick for another ten years, beginning at the next St John's day. - NLM Arch. 316, fol. 219r. Register = liber bullarum 1346-1358. - J. M. van Winter, Sources concerning the Hospitallers of St. John in the Netherlands, 1998, Bulls and Letters, n. 3.

Frater Rogerius [de Pinibus] etc. religioso etc. fratri Cunrado de Brunsperg domus eiusdem preceptori seu bailivo Tragetensi salutem etc.

Propter probitatis vestre merita et administrationem accomodam quam in comissis vobis regiminibus in nostro ordine sicut testimonio fidedigno accepimus habuistis, illa vobis libenter annuimus que conservationem vestri status concernere dignoscuntur. Igitur preceptoriam seu baiuliam Tragetensem seu in Traiecto prioratus nostri Alamanie cum omnibus et singulis suis membris, iuribus et pertinenciis universis ad eam spectantibus et pertinentibus quoquomodo et cum quibus eam tenetis et presencialiter possidetis, habendam, tenendam, regendam, gubernandam, augmentandam et meliorandam in spiritualibus et temporalibus tam in capite quam in membris sub annua responsione et aliis oneribus impositis et imponendis rationabiliter secundum communem cursum aliarum baiuliarum prioratus nostri Alamanie supradicti in capitulo provinciali dicti prioratus annis singulis exolvendis et nisi feceritis destituendi vos de dicta baiulia et illam ad manus suas ponendi iuxta statutum priori et receptori responsionum dicti prioratus, hac serie plenam concedimus potestatem huiusmodi facta vobis gratia in aliquo non obstante, hinc adinstans festum nativitatis sancti Johannis Baptiste et ab eodem festo inantea ad annos decem continuos et completos de nostrorum procerum consilio auctoritate presencium de nostra certa sciencia et speciali gratia vobis confirmamus benefaciendo in eadem, comitentes etc.

Quocirca etc. Inhibentes etc. In cuius etc.

Data Rodi die prima mensis Agusti anno LVIII.



first adaptation 29.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 29.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1358.