1351.09.13.

13 September, 1351
Clement VI to the Archbishop of Rhodes: orders him to cite certain witnesses which will be nominated by the Hospitaller master to render account to the Camera Apostolica concerning the stipendia for the people employed in the galleys in Latin Greece. - ASV Reg. Vat. 145, fol. 57r, de camera. Register. - Clementis Papae VI epistolae patentes clausae et de curia quae ad Franciam pertinet, 3 vols., ed. Eugène Déprez, Jean Glénisson, Guillaume Mollat, Paris 1901-1959, 3, n. 5060, p. 212.
Venerabili fratri [...] episcopo Colocensi.

Cum dilectus filius Deodatus de Gosono, magister Hospitalis S. J. Jerosolimitani, ut de trigintaduobus milibus florenorum auri vel virca traditis sibi vel aliis nomine suo recipientibus de peccuniis Camere nostre per gentes dicte Camere de mandato nostro pro stipendiis gentium certarum galearum, quas pro certo tempore mandavimus ad stipendia Ecclesie Romane pro defensione ac tuitione fidelium partium Romanie, quos idem magister pro hujusmodi stipendiis asserit se solvisse, poneret rationem per gentes Camere predicte requisitus fuisset, pro parte dicti magistri coram eisdem gentibus propositum fuit quod ipse de hoc nonnisi per testes quos tamen sufficientes et ydoneos magister idem se habere dicif, facere fidem posset.

Unde nos, volentes super hoc providere, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus per te vel per alium seu alios, testes, quos idem magister tobi duxerit nominandos, ex parte nostra peremptorie citare procures, ut infra certum terminum, quem eis peremptorie duxeris prefigendum, coram gentibus ipsis, expensis tamen ejusdem magistri, comparere procurent, prebituri super hiis testimonium veritati.

Diem vero hujusmodi citationis et formam et quicquid in premissis duxeris faciendum nobis per litteras tuas seu publicum instrumentum fideliter intimare procures.

Datum apud Villamnovam Avinionensis diocesis, idibus septembris, anno decimo.

___________________________________________


first adaptation 09.05.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 09.05.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1351