1345.02.01.

1 February, 1345
Clement VI to Master Hélion de Villeneuve: has sent him several letters but does not know if they reached him; thus repeats that he has sent the money needed by Fr. Isnardo de Castronovo, Hospitaller prior of Navarre. He expects that the important affairs can be concluded as soon as possible. - ASV Reg. 138, n. DCCIX, fol. 193v. Register. - Clementis Papae VI epistolae patentes clausae et de curia quae ad Franciam pertinet, 3 vols., ed. Eugène Déprez, Jean Glénisson, Guillaume Mollat, Paris 1901-1959, 2, n. 1463, p. 401.
Dilecto filio Heliono de Villanova magistro Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani.

Dudum videlicet XIIII kalendas Octobris proximo preteriti tibi litteras nostras direximus, post salutationis eloquium, tenoris et continentie subsequentis: Licet nos verentes ... retardari.

Ignorantes autem an littere predicte ad te pervenerint, cum super hoc nihil postmodum audiverimus, licet pecunias, quas per te mutuari voluimus, integraliter et realiter fecerimus dilecto filio Isnardo de Castronovo, priori domus Navarre Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani, deferendas vel mittendas per nostram cameram assignari, litteras ipsas, presertim quia negocium, pro quo diriguntur, novis cordi est admodum, providimus iterandas, sinceritatem eandem rogantes attentius quatinus, nisi completa fuerint contenta in eisdem, illa complere celeriter, ne predictum negocium impediri quomodolibet valeat, non postponas.

Datum Avinione, kalendis Februarii, anno tercio.

___________________________________________


first adaptation 08.05.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 08.05.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1345