1338.09.06.

06 September, 1338
Master Helion de Villeneuve and the convent give some land to Dominicus de Leone and Manolus Cosmas, inhabitants of Rhodes, in emphyteusis. - NLM Arch. 16, no. 28. Original parchment with holes for seal; ink very faded and seal missing. - A. Luttrell: Feudal Tenure and Latin Colonization at Rhodes: 1306-1415 (1970), repr. in idem: The Hospitallers in Cyprus, Rhodes, Greece and the West 1291-1440, Collected Studies, London 1978, no. III, pp. 773-74.
Noverint universi et singuli, quod nos frater Elionus de Villanova, (1) dei gratia sacre domus hospitalis Sancti Johannis Jerosolomitani magister humilis et pauperum Christi custos, et nos, conventus domus eiusdem, attendentes, quod nos et domus nostra habemus terras aliquas in insula nostra Rodi, que per domum nostram habiliter excoli non possunt, que si sub certo censu annuo in emphiteosim perpetuam donarentur esset accomodum nobis et nostre domui supradicte.

Eapropter volentes quantum decenter possumus conditionem domus nostre facere meliorem Dominico de Leone et Manoli Cosma habitatoribus Rodi modiatas terre octuaginta, quarum viginti quinque sunt culte, relique vero hereme et inculte sitas in dicta insula nostra Rodi in contrata seu territorio capitis Sancti Martini confrontatas a levante cum ser Petro de Jacob et ascendit et confinat cum Bartholomeo de Petra Rossa et ascendit montaneam aquis pendentibus et vadit usque ad locum vocatum Vathiuranon et descendit versus ponentem flumen flumen usque in locum ubi sunt canes et descendit usque ad mare.

Item in contrata predicta in loco dicto Yelimaquedes et Yacladopi modiatas terre triginta quarum quindecim sunt culte, alie quindecim hereme et inculte confrontatas incipiendo a dicto flumine et vadit versus meridiem per montaneas in qua fuerit Scubie sive Gayte et ferit ad lentisclos et descendit per crestam montanee et vadit subtus aeram angarie servorum del Salaco et subtus fontem et Remanen dicta aera et fons extra dictos confines et deinde vadit recte ad quandam carroblerium et ferit recte usque ad flumen et deinde vadit versus transmontanas usque ad mare et vadit usque ecclesiam Sancti Martini et deinde vadit ad mare et ferit, ubi incepimus dictos confines, eorumque heredibus et succesoribus in emphiteosim perpetuam auctoritate presentium concedimus et donamus sub canone seu annuo censu centum viginti asperorum per eos et eorum heredes et successores nobis et nostre domui in festo Sancte Marie mensis Septembris anno quolibet solvendorum dantes et concedentes harum serie vobis et vestris heredibus et successoribus licentiam, auctoritatem et potestatem faciendi inantea de dictis terris, quicquid vobis et eis placuerit, perpetuo faciendum dicto canone sive censu asperorum centum viginti ac laudimio iure prelationis et maiori dominio,

nobis et nostre domui universis et singulis fratribus domus nostre presentibus et futuris quacumque auctoritate dignitate vel officio fulgentibus ne contra presentis nostre littere continentiam et tenorem aliquatenus venire presumat quinymo illam studeant inviolabiliter observare.

In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa data Rodi sub signo nostri magistri die sexto Septembris anno incarnationis domini Mo.ccco. tricesimo octavo.

___________________________________________

(1) Helion de Villeneuve, Master 1319-1346.


first adaptation 31.01.2003 Maike Claußnitzer / revised 22.11.2008 Jürgen Sarnowsky /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1338