1353.09.21.

1353 September 21. Allermöhe.
Regest: Otto Mildehovet verkauft für 20 Mark Hamburger Münze seinen Zehnten von verschiedenen Äckern in dem Kirchspiel Allermöhe an das Kapitel in Hamburg.
Überlieferung: StAHH, Lib. cop. cap. fol. 139b. - Beschreibung: Abschrift, Register-Überlieferung.
Edition: Schleswig-Holsteinische Regesten und Urkunden, Bd. 4, bearb. Volquart Pauls, Kiel 1924, S. 389-90.

Omnibus presentes litteras visuris et audituris
ego Otto dictus Mildehouet famulus cupio esse notum publice protestando, quod magnam decimam cum minuta XXIIII iugerum sitorum in parrochia Alremuode, quam ego et progenitores mei multis annis possedimus pacifice, honorabilibus viris dominis preposito, decano et capitulo ecclesie Hamburgensis rite et rationabiliter vendidi et dimisi ad usus perpetue vicarie, quam dominus Hinricus Diues(1) nunc tenet in dicta ecclesia Hamburgensi, pro viginti marcis Hamburgensium denariorum mihi in promta pecunia et numerata integraliter persolutis perpetuo possidendam transferens in dictam ecclesiam et in dictum vicarium omne ius et omnem utilitatem, quam habui in decima supradicta. Dictorum vero viginti (2) iugerum octo sunt sita in parte orientali prope ecclesiam inter decimam pertinentem ad vicariam dicti domini Hinrici Diues.

Item octo sunt sita in parte orientali iuxta dictam decimam dicte vicarie una cum quatuor iugeribus dictis overlant, que incipiunt in loco dicto Trent esse. Hec duodecim iugera iacent simul vulgariter dicendo in ener vore apud hereditatem Henneken Vlekken. Promitto insuper data fide, quod dictam ecclesiam Hamburgensem et possessorem dicte vicarie nunquam molestabo in ipsa decima per me vel per heredes meos seu quoscunque alios directe vel indirecte, publice (a) vel occulte. Et si eam, quod absit, ab aliquo contigerit(b) inbrigari, ego et heredes mei eandem disbrigabimus et pro omni dampno tenebimur respondere.

In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum.

Datum et actum in parrochia Alremude anno Domini M°CCC°LIII° in die beati Mathei apostoli.

Et nos Iohannes Grube patruelis et Nicolaus Stake avunculus dicti Ottonis una cum ipso Ottone Mildehouet et pro ipso coniuncta manu data fide promittimus, quod ipse omnia promissa inviolabiliter observabit. Et si, quod avertatur, ipse vel heredes sui seu quicunque alii in dicta decima aliquod dampnum vel impedimentum fecerint ecclesie Hamburgensi vel possessori ipsius vicarie, nos in solidum satisfacere tenebimur pro eodem. In cuius rei testimonium similiter sigilla nostra presentibus sunt appensa.

Datum et actum anno Domini ut supra.

___________________________________________

(a) So in der Vorlage.
(b) contingerit in der Vorlage.
(1) Vgl. über ihn ZHG VI, S. 113.
(2) Weiter oben sind 24 genannt.



erste Anlage 19.05.2002 Joachim Laczny, Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 22.12.2008 /
Bearbeitungsstand: erste Transkription, nicht mit dem Original kollationiert / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1353