1351.06.12.
Universis presencia visuris et specialiter honorabilibus viris dominis consulibus Hamburgensibus nos Bertoldus Lappe et Alvericus Lappe filius domini Hinrici militis fratrueles
cupimus esse notum et tenore presencium firmiter protestamur, quod Dei et iusticie intuitu et propter sincerum dilectionis affectum,
quem ad consules et cives Hamburgenses gerimus, necnon propter nostri proprii honoris augmentum nos ad hoc firmiter obligamus, quod universos et singulos cives Hamburgenses et aliorum locorum mercatores Albiam frequentantes Dacis tantum exclusis in nostram defensionem recipimus, volentes eos a spoliatoribus nostre iurisdictioni subiectis omnimodis indempnes et liberos conservare ac aliorum spolia, quantumcumque possumus, prohibere per unum integrum annum a data presencium continue computandum.
In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa.
Datum anno domini MCCCLI, in die sancte trinitatis.
___________________________________________
erste Anlage 02.10.2004 Susanne Dreyer, Jeanine Marquard / letzte Bearbeitung 04.01.2009 Jürgen Sarnowsky /
Bearbeitungsstand: erste Transkription, nicht mit dem Original kollationiert / für Rückfragen: Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
zurück zur Regestenliste für 1351