PrUB, JS-JL 9
© Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2002)
o. D. [1388?]. o. O.
{Regest} Artikel für den Abschluß eines Handelsvertrags zwischen dem König von England1) und dem Hochmeister in Preußen: freie Bewegung und freier Handel auf Gegenseitigkeit; gleiche Abgaben der Engländer in Preußen wie der anderen Nationen; keine unrechtmäßige Verhaftung; eigene Niederlassung und Statuten der Engländer in Preußen.
{Überlieferung}
B = Pergament-Urkunden Schiebl. 83, 45 [nicht in JH II].
{Drucklegungen}
aus B Codex Diplomaticus Prussicus. Urkundensammlung zur älteren Geschichte Preußens, hrsg. v. J. Voigt, Bd. 5, 1857, ND Osnabrück 1965, S. 36-38.
{Diplomatische Erörterung des Stücks}
Entwurf, Pergament. Auf der Rückseite von gleicher Hand: Hic continentur aliqui certi articuli, de quibus per nunccios regis Anglie et magistri debuit fieri concordia. Sed non video alicubi, quod de eis est concordatum.
In primis quod quicumque mercatores ligei et subditi regni dominorum et potestatis domini regis Anglie cum bonis et mercandisis suis quibuscumque possint omnia et singula terras, partes, patrias et dominia domini et magistri generalis et ordinis Prucie salvo et secure tam per terram quam per mare libere intrare in eisdem morari et more, {S. 37} mercatorio tam cum gentibus parcium predictarum quam aliarum parcium, cuiuscumque extiterint nacionis, ad eorum libitum libere mercandisari, ibidem morando et de eisdem terris, partibus, partiis et dominiis tam per terram quam per mare eundo, exeundo et redeundo secure et quiete eisdem modo et forma, prout mercatores et subditi magistri et ordinis predictorum infra regnum dominia et potestatem dicti regni Anglie conversantes et residentes recipiuntur et pertractantur.
Item quod nulli mercatores, ligei vel subditi regni dominiorum et potestatis eiusdem regis Anglie ad supradictas terras partes patrias et dominia dictorum magistri generalis et ordinis advenientes et in eisdem conversantes ad solvendum alia iura custumas vel deneria pro mercandisis suis de cetero teneantur vel artentur, nisi solomodo talia, qualia subditi eorumdem magistri generalis et ordinis ac aliarum nacionum mercatores.
Item quod nulla nova exaccio prisa vel prestacio aut aliquod aliud onus insolitum super personas mercatorum regni terrarum dominiorum et potestatis eiusdem regis Anglie aut super mercandisas seu bona eorundem infra iurisdiccionem, districtum et dominium dictorum magistri generalis et ordinis delata et apportata per magistrum et ordinem predictos, alios ut civitatum, villarum, opidorum vel locorum aliorum rectores vel gubernatores, quibuscunque nuncopantur nominibus decetero imponatur levetur seu quomodolibet exigatur.
Item quod nullus subditus domini regis Anglie pro aliquo crimine vel delicto extra districtum et potestatem dictorum magistri et ordinis commissis aut eciam contractu inito coram dicto magistro generali aut aliquibus indicibus vel gubernatoribus civitatum municipiorum aut villarum terre Prucie aut aliorum dominiorum et locorum eorumdem magistri generalis et ordinis ad cuiusvis instanciam citetur seu ad iudicium evocetur, nisi crimen, delictum vel contractus huiusmodi dictorum magistri et ordinis subditum vel subditos et immediate concernant vel concernat cessante fraude.
Item quod liceat communitati sive societati mercatorum regni dominorum et potestatis eiusdem regis Anglie in civitatibus, municipiis et opidis terre Prucie, in quibus morari decreverint, unam domum conducere, emere vel edificare, in qua suas facere poterint, quociens eis videbitur pro communi cursu et usu mercandisarum suarum, iocundacionis vel solacii seu recreacionis causa, communes vel particulares facere congregaciones, in quibus eciam unum ex se ipsis aut duas personas idoneas in eorumdem gubernatores communiter libere eligere valeant, qui plenariam potestatem habeat vel habeant, omnia et singula placita debiti vel contractus inter ipsos mercatores mutuo dumtaxat emergencia iuxta statuta et ordinaciones in huius congregacionibus facta {S. 38} corrigendi, emendandi et reformandi, quorumcunque officialium dicti magistri generalis vel aliorum quorumcumque reclamacione vel contradiccione non obstantibus.
Item quod liceat mercatoribus ligeis et subditis regni dominiorum et potestatis eiusdem Regis Anglie communiter vel divisim pro ipsorum habitacionibus et mora in quibus pro voluntate sua hospitari valeant ac cum bonis et mercandisis suis morari in civitatibus municipiis vel opidis terre Prucie in quibus sic morari decreverint domos et hospicia conducere ad grata ipsorum quorum fuerint huiusmodi hospicia et domus.
Item quod nullus ex ligeis aut mercatoribus vel subditis regni dominiorum eiusdem regis Anglie aut ipsorum alicuius mercimonie vel bona pro alicuius alterius cuiuscumque tractu vel delicto per dictum magistrum generalem aut quemvis alium infra districtum potestatem vel dominium dicti magistri arrestentur vel detineantur, nisi fideiussor vel manucaptor in ea parte extiterit.
Item concordatum existit, quod mercatores, ligei et subditi regni terrarum et dominiorum regis Anglie adeo iuste benivole et favorabiliter ac par per omnia modo tractentur in teris partibus patriis et dominiis magistri et ordinis predictorum, sicuti mercatores terrarum parcium et dominiorum eorumdem magistri et ordinis tractantur in regno terris et dominiis domini regis antedicti.
Inhaltliche Anmerkungen
1) Richard II., 7.1.1367-14.2.1400 ermordet; König von England (1377-1399), Graf von Chester, Herzog von Cornwall.
Zitieren dieser Edition: (1) virtuell: URL (http://www.spaetmittelalter.uni-hamburg.de/Urkundenbuch/pub/js-jl/js-jl9.htm) und Datum der Einsichtnahme; (2) im Druck: PrUB, JS-JL 9 (o.D. [1388?]. o.O.)
Bearbeitungsstand : Text eingegeben (8. Juli 2002, Joachim Laczny) – Datum überprüft () – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert (28. August 2002, Joachim Laczny) – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschreiben ()
Datum der Erstanlage: Montag, 8. Juli 2002 – Letzte Änderung: 17. Oktober 2002 von Jürgen Sarnowsky
Zurück zur Hamburger Homepage / zurück zur Regestenliste für 1388.