PrUB, JS-JL 8
© Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2002)
o.D. [1385?] o. O.
{Regest} Artikel eines Handelsvertrags zwischen England, der Hanse und Preußen auf der Grundlage der Gegenseitigkeit: sicherer Handel der Engländer in Preußen, Rechtssicherheit für hansische Kaufleute England, Rechtsverleihungen durch den Hochmeister und andere hansische Autoritäten.
{Überlieferung}
B = Pergament-Urkunden, Schiebl. 83, 43 [nicht in JH II].
{Drucklegungen}
aus B Codex Diplomaticus Prussicus. Urkundensammlung zur älteren Geschichte Preußens, hrsg. v. J. Voigt, Bd. 5, 1857, ND Osnabrück 1965, S. 34-35.
{Diplomatische Erörterung des Stücks}
Abschrift, Pergament.
In primis concordatum est et conclusum, quod omnes et singuli mercatores et alii ligei et subditi domini regis Anglie in terra Pruyssie et aliis locis Hanse omnibus et singulis illis libertatibus et liberis consuetudinibus uti plene debeant et gaudere, quibus {S. 35} unquam aliquo tempore racionabiliter usi sunt, et gavisi nulleque prise exactiones nove seu prestaciones alique super eorum personas vel bona imponentur aliter vel alio modo quam ante X. XX. XXX. XL. L. ymo et centum annos et ultra imposite sunt vel fuerunt.
Item concordatum est et conclusum, quod omnes et singuli mercatores et alii subditi cuiuscumque status domini regis Anglie poterunt et possint tociens, quociens eis libuerit et placuerit, salve et secure terram Pruyssie et alia loca Hanse intrare ibidem morari et conversari, exire et redire, emere et vendere cum quibuscumque personis, ita et eo modo ac adeo libere, sicut unquam ante hec tempora emere et vendere, intrare et exire potuerunt et consueverunt, solutis custumis et aliis deneriis de mercandisis suis debitis et consuetis.
Item de regia benignitate et gracia speciali concessum est et concordatum cum prefatis oratoribus, quod in causis et querelis movendis infra regnum Anglie adversus incolas sive subditos Prucie vel Hanse Teutonice supradicte vel ab eis, ubi agetur de contractu vel quasi delicto vel quasi, qui vel quod pretendetur initus seu factus initum sive factum, extra corpus cuiuscumque comitatus regni Anglie committentur et deputabuntur auctoritate regia duo vel plures iudices iuxta, quod rei qualitas videbitur exigere, coram quibus et per quos huiusmodi cause sive querele levato velo et sine strepitu et figura iudicii cicius et compendiosius, quo fieri poterit audiri, debeant et terminari, si videlicet hoc ipsum petatur et requiratur ab illo vel ab illis de Prucia vel Hansa Teutonica, per quem vel quos seu contra quem vel quos contigerit accionem huiusmodi moveri vel attemptari, et quod eo casu nullus mercator vel nauta de Hansa iudicium admirallitatis subire teneatur nec ad hoc artetur quomodolibet in futurum. Et quod fient prohibiciones regie admirallo et eius officiariis ac alii vel aliis quibuscumque iudici vel iudicibus prout opus erit, ne se de vel in huiusmodi causis seu querelis intromittant vel interponant partes suas quoquo modo.
Hoc semper acto, quod similis provisio concedatur et fiat subditis et incolis regni Anglie et dominiorum eidem pertinencium a magistro generali Prucie et aliis potestibus et superioribus civitatum dicte Hanse Teutonice, sufficientem et legitimam habentibus ad hoc potestatem.
Zitieren dieser Edition: (1) virtuell: URL (http://www.spaetmittelalter.uni-hamburg.de/Urkundenbuch/pub/js-jl/js-jl8.htm) und Datum der Einsichtnahme; (2) im Druck: PrUB, JS-JL 8 (o.D. [1385?]. o.O.)
Bearbeitungsstand : Text eingegeben (7. Juli 2002, Joachim Laczny) – Datum überprüft () – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert (28. August 2002, Joachim Laczny) – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschreiben ()
Datum der Erstanlage: Sonntag, 7. Juli 2002 – Letzte Änderung: 17. Oktober 2002 von Jürgen Sarnowsky
Zurück zur Hamburger Homepage / zurück zur Regestenliste für 1385.