PrUB1479.04.11
© Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2000-2017)
{Regest}
{Überlieferung}
B =
{Drucklegungen}
{Regest}
{Diplomatische Erörterung des Stücks}
[Anrede ...].
[Berichtet von der Rückkehr der Boten des Königs nach Ungarn. ...] Rex Hungarie exoneravit se a tutela magistri et ordinis et inscripsit se, quod et impost contra pacem perpetuam neque magistro neque episcopo in auxilium erit,
mittitque huc consiliarios suos [...] pro festo Pentecostis ad convencionem in Siradia, ubi et magister generalis et dominus episcopus Nicolaus Tungen interesse debent, qui consiliarii regis Hungarie tam magistro quam domino Nicolao graciam debent impetrare apud dominum nostrum regem, ita quod magister faceret debitum juramentum et in articulis perpetue pacis permaneret, dominus vero Nicolaus in ecclesia Warmiensi quod si istud apud dominum nostrum graciosissimum regem precibus suis conducere non possent in favorem domini Nicolai, extunc debent concordare de mediis possibilibus, ne utique pax ista disrumpatur,
item quod postquam promissum sorcientur effectum, quod eciam Culmen, Starigrod et Brodnicza debent resignari domino nostro,
de aliis eciam controversiis, que fuerunt inter dominum nostrum et regem Hungarie finis limitatus est. Dieta Olomuczensis, quantum ad regem Hungarie et Bohemiae spectat, habet suum progressim pro die beati Sigmundi, nullus tamen ex nostris ibi erit .
Datum in Wolborsz dominico die conductus Pasche anno LXXVIIII.
Sbigneus dei gracia episcopus Wlaclaviensis.Bearbeitungsstand: Text eingegeben (Jürgen Sarnowsky, 24.9.2017) – Datum überprüft () – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert () – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschrieben ()
Datum der Erstanlage: 24. September 2017 — Letzte Änderung: 24. September 2017 von Jürgen Sarnowsky
Zurück zur Hamburger Homepage / zurück zur Regestenliste für 1479.